poniedziałek, 9 września 2013

De duobus periculis latentibus in bovinae Strogonovianae coctura

Bovinam Strogonovianam parando maximi momenti esse eam in statu bene refrigerato (congelato) secare – eo modo facilius frustula satis longa et simul tenua obtinentur. Deinde necesse est, ut caro, antequam coquitur, regeletur, nam aliter nimis aquosa fiet.
Quae duo pericula ignoravi heri primum in vita mea bovinam more Strogonoviano faciens. Sed comedi cibum nihilominus. Sapivit.

Nudius autem tertius cymbā in rivulo quodam prope Varsoviam navigando in aquam subito proiectus sum (cymbā in lapide quodam inopinate haerente). Sed vivus e periculo evasi, ut ipse, lector care, conicere potes.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz