czwartek, 8 sierpnia 2013

De volatu aërostatico deque cursu Marathonio

Primum in vita mea, lectores optimi, aërostato (folli aërio) volatum perfeci, volitans super sinuantem (sicut Maeander) fluvium Liwiec, qui fluvius fuerat olim limes inter Poloniam et Lituaniam. In volitando comes mihi erat Adalbertus, polyathleta, qui unoquoque anno particeps est cursurae Marathoniae. Cum volitabamus, narravit mihi multa de hac cursura, quae hodie minime est longissimus cursus athleticus in orbe terrarum – adsunt etiam cursus centum quinquaginta (et plus!) chiliometrorum, non solum per planitiem, sed quoque in collibus! Sicut non satis est natatoribus semel Fretum Gallicum (La Manche) tranatare, sed faciunt id - continuo, sine requie - bis aut ter. Narrabat Adalbertus porro de optimis ad currendum calceis. Tunc ego:
- At cursores Aethiopes (nonnulli saltem) nudis pedibus currunt, nihilominus saepe victores Marathonii evadunt, licet nudis pedibus in bitumine, praecipue sole ardente, currere, cruciatus iis esse debeat!

- Recte - respondit Adalbertus. – Sed novi ego hominem, minime Aethiopem, qui totam distantiam Marathoniam (42 chm 195 m) perfecit, currendo nudis pedibus ac... retroversus!

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz