środa, 31 lipca 2013

Tempus Sandringhamense sive de miris moribus regis Eduardi VII

Tantopere adamasset rex Anglorum Eduardus VII (1841-1910) venationem, ut in sua praeda rusticana ac venatoria Sandringham (comitatūs Norfolciensis) anno 1901 decrevit omnium in his aedibus (circiter 180) horologiorum manus dimidiam horae parte ante horam Grenovicianam (Greenwich) cursituras, ut scilicet diutius lux diurna in caelo maneret (quod maximi momenti venatoribus erat, praesertim hiemalibus diebus). Hic mos valebat - postea quoque in Castello Vindesorensi (Windsor) necnon Balmoralensi - usque annum 1936, nam novus rex Eduardus VIII magis quam venationem rem amatoriam curabat (ut patet ex facto quod dignitatem regalem deposuit ut cum uxore familiae regali ingrata, Wallis Simpson, una viveret), neque placuit ei horologia horam incorrectam monstrare*. 
Constat quouqe iussu Eduardi VII (aut fortasse uxoris sui, reginae Alexandrae) anno 1908, tempore Olympiae Londinensis, cursum Marathoniensem 385 yardis solito longiorem factum esse ut initium cursurae spectarent e fenestris Castelli Vindesorensis principissa Maria cum liberis.
* Inter ambos Eduardos, annos scilicet 1910-36, regnabat Georgius V, qui semihoram insolitam Sandringhamensem a patre inheritam piissime observabat.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz