niedziela, 24 lutego 2013

Alterum interrete

Cum in Instituto Studiorum Orientalium munere analytici rerum Balcanicarum fungebar, visitare solebat nos sat clarus in Polonia sociologus, professor Z., semper narrans mirabiles fabulas de rebus per totum mundum evenientibus. Nobis vix his miraculis credentibus solebat dicere: - Crederetis, si aditum in alterum interrete possideretis, ubi scilicet omnia, ut re vera sint, describuntur. Eo dicendo quasi certores nos fecit se aditum in tale secretum interrete possidere...
Casu tempore harum visitationum professor Z. (cui tunc computatrum domi deerat, unde et causa visitationum) meo computatro usus est. Facile potui ergo persequi itinera interretialia, quae faciebat. Aliquantulum miratus repperi professorem Z. tantum (sed obstinate) acta diurna "South China Morning Post" apud nos legisse. Num SCMP adesse numero fontium alterius interretis???
Post nonnullos annos audivi hominem, cui professor Z. mentor academicus atque quasi ductor spiritualis fuerat, nominatum a ministro primario esse ministrum rebus speculatoriis curandis. Suspicor ita speculatores Polonos, solos fortasse in mundo, aditum habere in scientiam secretam, quae tantum per alterum interrete mystis praebeatur. Fortasse ergo recte putant multi mei nostrates Polonos gentem a Deo electam esse ad alias gentes per vias et avia historiae ducendas?

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz