piątek, 28 września 2012

Somnium propheticum?

Cum Anna (negotiatrice industriae praeconicae, de qua iam mentionem hic feci) amantes (et amentes simul) fere sumus. Fere, nam ebria basiat me furiose, deinde sobria meminit se matrem esse uxoremque mariti sibi fidelis et boni, ergo nullo modo Venerem una mecum colere sobria vult.
Heri autem, cum ebria esset, de amore communi multum locuti sumus. Proposui ut in deversorium quoddam suburbi Varsoviensis mihi notum veniremus (tunc nomen et locum deversorii, quo in similibus vitae casibus iam usus eram, indicavi). Propositum recusavit, sed... hodie mane mihi per telephonium nuntiavit se in somniis idem deversorium vidisse!

piątek, 14 września 2012

De maleficis (porro)

Eandem historiam quam nudius tertius hic sub titulo "Quam prope magiam vivimus!", scilicet de maleficis oppidi Orla, divulgavi heri (Polonice) in foro Facebookiano. Ecce responsum, quod accepi a muliere quadam in Polonia orientali habitante:
"Szeptuchy (maleficae), babki (aviae), pomocne kobiety (adiutrices) et aliis nominibus notae incantatrices sunt multae in vicis ubique, sed in regione Podlasiensi maxima harum pars est Orlae. Incantationes puellae discunt a matribus. Etiam hodie multi adhuc credunt his artibus magicis.
Ego quoque memini me aegrotam esse, cum puella nonnullos annos nata noctu dolore horribili ventris laborabam postquam magnam copiam malorum acerborum necnon nucum nimis mature carptorum comederam. Tunc avia in vicino cubiculo habitans coepit incantationes murmurare et dolor statim cessavit. Tali modo ter aut quater curabatur dolor ventris mei, cum simili effectu. Locus, ubi haec avia vivebat erat vicus quidam prope oppidum Narewka (ergo in boreali parte regionis Podlasie, dum Orla in meridionali eius parte posita est)."

środa, 12 września 2012

Quam prope magiam vivimus!

Multoties nuper his in paginis de superstitionibus Polonorum gentiumque iis vicinarum scripsi, inter alia etiam de more cereos flagrantes in fenestris ponendi tempore tempestatis tonitruosae, id est ad tonitrua a domo abigenda. Hac re iam in diario meo interretiali divulgata, matrem rogavi, utrum in ipsius, cum puella esset, domo – id est domo avi aviaeque meorum - talis mos observaretur. "Certe – respondit. – Sicut in omnibus aedibus vici nostri [qui vicus in hodierna Ruthenia Alba sive Belorussia occidentali, prope urbem Grodnam, posita est]". Talis mos – secundum matrem meam, nunc 84 annos natam - observabatur saltem usque annum 1946, cum, propter mutationem finis Poloniae, familia nostra domum suam in provincia Grodnensi relinquere coacta est. In 'nova Polonia' iam in oppidis urbibusque habitantes – i.e. non in vicis – potius alexiceraunis metallicis Franklinianis quam candelis a sacerdote sacratis confidebant nec cereos porro in fenestris tempore fulgurum ponebant. Aut fortasse pudebat eos moris tam rusticani ostentationis?
Sed Anna, negotiatrix industriae praeconicae, mulier hodie 43 annos nata, qui semper inter Lutetiam, Londinium, Neoeboracum, Angelopolim et Varsoviam nostram in negotiis itineratur, heri mihi narravit de ritu multo magis rusticano, nisi prorsus barbaro, quem ipsa subire in pueritia debuit. Nata est enim in parte orientali Poloniae, nomine Podlasie nota, regione scilicet, ubi traditiones catholica et orthodoxa necnon opiniones superstitiosae gentium Polonorum, Ruthenorum Lituanorumque miscentur. Anna, cum puella sex annorum esset, a cane in oppido Orla, ubi apud amitam tempore aestatis manebat, dolenter morsa est. Parentes autem in urbe Civitate Bialostocensi, huius regionis urbe capitali, muneribus eo tempore fungebant et nihil de tota re sciebant (fortasse quia telephonia tunc res rarissima in vicis Poloniae orientalis – et non solum orientalis – erant). Amita autem ac soror eius, altera scilicet amita Annae, erant... maleficae, nomine Rutheno szeptuchy notae, quae morbos herbis precibusque apud populum curabant, speciali ergo modo contra rabiem (nam canis certe rabidus esse potuit!) Annam immunem fecerunt. Abhinc narratio ipsius Annae, heri mihi cursu electronico missa:
"Floccum crinis mei secaverunt a dextra atque a laeva capitis parte, quos floccos decussatim – in forma scilicet crucis sanctae - in turibulo positos incenderunt. Eo tempore mihi, in sella sedenti, erat iugiter repetenda precatio: 'Hospodi Boże moj, pomiłuj i spasi mia!', id est, dialectu Ruthenica huic regioni peculiari: 'Domine meo Deus, miserere mei et salve me!' Deinde caput meum opertum est rica albicolori, dum amitae ambae atque alii et propinqui et vicini – nam multi incolae huic ritu aderant - in eodem turibulo folia absinthii nunc incendebant in omnibus circum me quattuor plagis mundi – denuo, quasi in forma crucis sanctae – preces simul dicentes, sed quales, non iam memini. Memini tantum acrem odorem absinthii, quae herba, ut fortasse ipse scis, flores habet rotundos, qui tam magnam copiam fumi producunt..."
Relatione hac a me lecta, rogavi Annam, utrum medicus arcessitus esset, ut iniectiones contra rabiem ei daret.
- Minime – respondit.
Erat annus salutis Domini 1974, in Europa.

poniedziałek, 10 września 2012

De vita in Planeta Rubro exspectata

Omnes, puto, scimus historiam terroris panici, quo rapti cives US-Americanae Novae Caesareae (New Jersey), cum histrio praeclarus Orson Welles per radiophoniam CBS recitaret "Bellum mundorum" Herberti Georgii Wells, putabant Martianos re vera terram eo temporis momento invadere - multi incolae Neocaesarenses tunc domus suas reliquerunt ac fugae se dederunt.
Sed – ut scribit in actis diurnis Polonis "Gazeta Wyborcza" Petrus Cieśliński, amicus meus ac simul et diurnarius et vir studiosus maximae credibilitatis – annos vicenarios tricenariosve praeteriti saeculi homines tantopere credere incolas in planeta Martis habitare, ut scientistae iussu regiminum signalia radiophonica Martianorum ex ethere venientes excipere conarentur. Adeo magni momenti res tractabatur, ut annos vicenarios bis vel ter, tempore maximae proximitatis Terrae et Martis, regimen USA radiophonias suas rogaret per nonnullos dies nulla programmata emittere – cui proposito hae libenter oboediebant! Potestisne, lectores cari, id hodie fieri imaginari?
Symbola autem Petri Cieśliński divulgata est occasione adpellendi in Planetam Rubrum robotoris Administrationis US-Americanorum Aeronauticae et Spatialis (NASA), nomine "Curiositas" noti, qui superficiem huius stellae errantis exploraturus est, inter alia vestigia vitae – aut hodiernae aut, potius, antiquae – in hoc planeta quaerens.