sobota, 4 sierpnia 2012

De arborum cultu apud Slavos (porro): de tiliis fulgetras repellentibus

Tilia putabatur esse arbor hilaris, quae curaret morbos animi necnon protegeret homines contra fulminis ictus, ergo libenter ab agricolis plantabatur iuxta domos (ita, ut arbor satis procera, re vera domum incolasque eius protegens, eodem modo ut hodie id facit e metallo factum alexiceraunon Franklinianum). In Montibus Carpathis, quo tiliae adportatae primum sunt demum saeculo XIX (ergo tempore, cum alexiceraunon generaliter iam adhibebatur), saepissime plantabantur tiliae circum aedes ligneas ecclesiarum gentium, ut ita dicam, Ruthenorum montanorum – Boicorum scilicet Lemcorumque.
Sed vis tiliae contra fulgetras nota iam erat in orbe antiquo. Apud Romanos tilia erat arbor Veneris – fortasse credebatur Domina Caeli optimam protectionem esse contra sui mariti tela de caelo missa?
Ceterum non solum tilia apud Slavos contra ictum fulminis valere credebatur. In vicis multarum regionum Poloniae omnino tutae a fulminibus putabantur domus, in tecto quarum ciconiae nidificarent. Percommunis erat mos (qui in nonnullis vicis adhuc servatur) tempore procellae in fenestris ardentem 'cereum fulmineum' (Polonice gromnica, a verbo grom, id est 'fulmen') ponere, qui tonitrus repelleret. Hi cerei fulminei etiam hodie in ecclesiis a sacerdotibus lege consecrantur die Purificationis Beatae Virginis Mariae (2 Feb.), cui festo a populo nomen datum est Matki Bożej Gromnicznej, quod Latine reddere possumus ut (festum) Deiparae Fulmineae; officialiter in liturgia catholica festum hoc nominatur (Latine) Dies Luminis sive Festum Luminarium.
Adesse quoque in Polonia orientali - ubi traditio ecclesiae catholicae valde cum moribus ecclesiae orthodoxae misceantur - mos tempore ante festum Corporis Christi colligere in pratis madidis herbam notam nomine populari grzmotnik, a verbo grzmot ('tonitrus'). Haec herba verisimiliter – ut ex ipso nomine coniecturam facere possimus – creditur contra tonitrua efficax esse. Sed de qua herba loquimur? Officiale eius nomen Linnaeanum esse, nota bene!, Alchemilla vulgaris et creditur illa inter alia nimias menstruationes muliebres cohibere atque tempus earum (cum irregularia sint) temperare.
Supradicta alchemilla inserta est deinde corollis, quibus puellae mulieresque capita sua ornant tempore pomparum habitarum in viis ecclesiae proximis unoquoque die octavae festi Corporis Christi. Quae corollae ultimo die octavae a sacerdotibus sacrantur, deinde domi pone iconas sanctorum ponuntur. Nostra alchemilla alexicerauna habet in tali corolla vicinas (i.e. alias herbas partesve plantarum) vero incredibiles, quarum aut natura (ut secale cornutum clavicipis purpureae, ex quo LSD fabricatur; urtica, quae pedes aut manus nudatas mordet; sambucus nigra, quae est maxime commune venenum in Europa) aut ipsa nomina (czarcie żebro sive 'costa diaboli'; Linnaeanice: Cirsium oleraceum, quae pueros vaccasque contra effascinationes corroborabat) horrore afficiunt. Haud parva ergo instrumenta veneficarum portant in se istae corollae ad usum in pompis festi Corporis Christi factae (at minime totum ordinem plantarum ad hunc usum adhibitarum hic adduxi)! Sed satis harum rerum, nam de arboribus imprimis propositum mihi fuerat scribere.
Unam rem nihilominus addicere debeo, licet nihil cum arboribus commune habeat: unus saltem mos olim communis se contra fulgura protegendi iam non in usu esse in mundo hodierno videtur. Scripsit enim Plinius Maior: Fulgetras poppysmis adorare consensus gentium est (28,25). Sed ego de nulla gente umquam audivi, quae hanc exercitationem (i.e. poppysmata ex ore tempore procellarum edere) hodie porro faceret.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz