środa, 23 maja 2012

De Deo fallendo

Cum de conaminibus Iudaeorum narramus prohibitiones religiosas suas circumeundi, memorandus certe est hic quoque puer Sabbatarius, sive Yiddice: shabbos goy. Pueri hi semper iuvenes Christiani erant (fortasse adhuc sunt?), qui pro Iudaeis die Sabbati facerent omnia ipsis religione prohibita. Ita imprimis puer Sabbatarius adhibebatur ad furnum calefaciendum et lampades incendendas (die Sabbati non licet enim Iudaeis frui igne, hodie ergo quoque electricitate). Audivi a collega, qui Israeliam nonnullies visitaverat, adhuc pueros Sabbatarios adhiberi in quibusdam deversoriis.
Sed in simile phaenomenon – conamen scilicet Deum fallendi – incidi quoque in orbe musulmanico, nempe in Bosnia. Cuius terrae gentem Slavicam, sicut horum vicinos Chrisitanos: Serbos et Croatos, maxime iuvat temetum e prunis factum bibere, licet Corani Liber prohibeat potionem alcoholis. Rebus ita stantibus musulmani Bosnienses tali modo id dilemma solvunt:
1) Credunt Deum (Allah) omnia conspicere posse praeter quod sub tecto agatur; ergo sub tecto (domus) bibere impune licet;
2) Difficultas tamen est in eo quod in vicis Bosniae plerumque temetum prunosum minime domi tenetur sed in casula speciali huic rei exstructa in horto; temetum debet ergo in domum sub Iove portari at tunc, tecto carente, Deus omnia videt. Decreverunt ergo musulmani Bosniaci sub oculo Dei imitari... se equos esse: ephippium in humeris tenentes domum relinquunt casulam (temeto plenam) petentes ac deinde rursus domum lagoenam (lagoenas?) temeti e prunis facti portantes. Deus putet equum, non hominem, id iter fecisse.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz